Liber Quartus Regum*

Caput 12: Versus 10

Scriba regis,etc.ID.Summi sunt doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum et mensuram illis tribuebant qui praeerant fabris et caementariis, hoc est, dispensatoribus verbi Dei, qui evangelici tritici mensuram conservis suis, his qui operantur in domo Domini et virtutum opera in aedificio divino componant, tribuebant.ID.Apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, per discipulos verbi semina per totum orbem sparserunt, quatenus operarios voluntatis Dei idoneos auditoribus suis praeficerent, quorum alii fabricabant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illi, quae per haeresim et schismata rupta erant raeedificabant; alii saxa caedebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio in universis, quae indigebant expensa ad domum Domini muniendam, juxta illud:Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis ChristiEphes. 4..
(* Traductions européennes)